Az almaáldás szövege: Oremus. Benedic Domine creaturam istam pomorum, ut sit remedium salutare generi humano et presta per invocationem sancti nominis tui et intercessionem sancti Blasii Martyris tui, ut quicunque ex eis sumpserint, salutem animae et corporis suscipiant sanitatem. Per Christum Dominum nostrum. Amen. Oremus. Omnipotens mitissime Deus, qui omnium mundi rerum diversitatem solo verbo creasti, et ad hominum reformationem illud idem verbum, per quod facta sunt omnia, incarnari voluisti et qui magnus es et immensus terribilis atque laudabilis et faciens mirabilia: pro cuius fidei confessione gloriosus martyr et pontifex Blasius, diversorum tormentorum genera non pavescens, martyrii palmam feliciter est adeptus, quique eidem inter caeteras gratias hanc praerogrativam contulisti, ut quoscunque a gutturis morbo tua virtute curare, majestatem tuam suppliciter exoramus, ut non inspectis nostris reatibus sed eius meritis et precibus, hanc creaturam pomorum benedicere et sanctificare tua innumerabili pietate digneris, tuam gratiam infundendo ut omnes, qui ex eis bona fide gustaverint, a quocunque gutturis morbo, se gravatos senserint, liberentur et in ecclesia tua sancta, sani et hilares tibi gratiarum referant actiones et laudent nomen tuum gloriosum, quod est benedictum in saecula saeculorum. Amen. Agendarius 174. Postea aspergatur aqua benedicta.