I. A Ráttkay históriájáról írott névtelen bírálat (1653)

Criterion Operis Georgii Rattkay: „Memoria Regum et Banorum Regni Dalmatiae,
Croatiae et Sclavoniae” ab uno Regnicola Patre Ord. S. Pauli
*

Salutem et officia paratissima.

Illustrissime Domine Comes, Domine Domine gratiosissime. Annus iam est, et quod excurrit, quod Georgius Rattkaius, canonicus et lector Zagrabiensis, librum quendam historicum, sub titulo Memoria Regum et Banorum etc. typis tradiderit, ac in mundum universum divulgaverit. Cuius laboris exordium, dubio procul, extitit vana alicuius gloriola aucupium. Noluit enim (ut subinde suos accusat maiores) iugi torpere otio, aut supinae indulgere negligentiae: sed potius inter populares suos, ollae instar, emergere: et gloriam (res atque virtutes Illyricorum toti mundo communicando et commendando) venari voluit. Huius quidem author propositi, uberrimam satis ac plausibilem, in tam gloriosa Illyricorum natione, materiam invenire facile potuisset, nisi potius voluisset Zoilus genio suo, et Aristoxeni, Alphimenis aut Herostrati moro, tam suae gentis quosdam gloriosos ac venerabiles primipilos, proceres ac maiores, Theonino suo dente scelerate rodere, quam exteros quosque clarissimos ac laudatissimos, putidissimis suis mendaciis ac convitiis in contemptum trahere, ac notam infidelitatis ipsis inscite iniurere. Quo sane ausu Herculis plane stultitiam mihi imitari visus est, qui gloriae dum studet, nunc Hortulanum agit; mox stabula purgat; paulo post lanas carpit et crasio pollice fila ducit; foeminis se subdit; in extremam tandem dementiam versus, filios suos interemit, ac sese in Oëta quoque comburit. Unde luce meridiana clarius fit, quam misere huius farinae homines, qui suis unice indulgent affectibus, nec ulla vel humanitatis, vel aequitatis aut veritatis habita ratione, quidquid in buccam venit, impudico ore suo aut calamo spurco effutire temere non erubescunt, tandem eo devolvantur insaniae, ut seipsos nempe turpiter prostituant, sibi omnium maxime noceant, ac suo se proprio gladio iugulent.

Quod, quam putebre id ipsum nostro Illyrico (si Diis placet) Tacito evenerit, paucis hic adnectere volui. Non quidem eo animo, ut omnia et singula foetidissima ipsius mendacia, ineptas contradictiones, venenata convicia et crassam ignorantiam ordine recenserem. Hoc enim unicus vir qui iuxta Euripidem γιπανα οδα curis, quin etiam et laboribus aliis grandioribus praepeditur, explere haud poterit, sed saltem aliquot suae temeritatis ac maledicentiae formas, atque specimina Lectori ob oculos ponerem, qua magis ex iis, ceu leonem ex ungue, cognoscere hominem posset. Subfecit hoc quidem conscientia victus, proletarius hoc historicus in fine Pröemii, dum se non omnes laudatores accepturum vel auditurum praedixit, nullum enim unquam vel probatissimorum authorum fuisse, qui alicuius non subiisset censuram. Itaque vehementer mirari subit, quod cum hoc sciverit, cautius mercari calamo petulanti suo froenum iniicere, et affectibus imperare lascivis non voluerit: quin sibi potius inepte imaginari, se quantum alienae laudi [1v] decerpserit, tantum veluti ex aere collecticio, suae adstruxisse. Sed transeant haec et suum sibi habeant locum. Ego, Illustrissime Comes, postquam legendo, tot impudici calami sputa deprehendissem, libentius, fateor, sordidum hunc thesaurum suo domino reliquissem, sciens impossibile fore, ut tractans fuliginem non commaculer. Sed cum Illustrissimus Dominus Comes ita iusserit, ut quidquid hoc famoso libello notatu dignum deprehenderim, ipsi fideliter communicarem, morem plane gerere volui, debui. Habes igitur Illustrissime Domine Comes meas in librum illum obiter sane congestas animadversiones, succincta qua fieri potuit brevitate contractas. Reliqua (innumera certe) quae mihi propter ignorantiam locorum, prosapiarum, rerum gestarum, aliarumque circumstantiarum perspecta satis non sunt, candor tuus illustris et solita gratiosa humanitas abunde supplebunt. Obnixe rogans, ut hoc meum in Te observantiae debitae monumentum, non tantum gratiose suscipere, verum etiam me meosque imposterum ab ulterioribus malevolorum morsibus ac technis benigne tueri ac defendere digneris.

Et primo quidem admiratione non caret, quae res magnum hunc (si Diis placet) historicum moverit, ut librum illum in Domum Austriacam summe iniurium Ferdinando IVto dedicare non dubitaverit. Ferdinando IVto cuius extra Dedicatoriam epistolam, ne verbo quidem unico mentionem amplius facit, nisi quod pag. 243, postquam Ferdinandum IIItium Augustissimum Patrem, de non observata veteri regum Hungariae consuetudine ac lege, nigro notasset lapillo, tandem obiter saltem ac perfunctorie sequentia subiunxerit: „Absolutis enim comitiis et filii sui Ferdinandi IVti in Hungariae regem felici inauguratione peracta” etc. Plura de Ferdinando IVto et ipsius inauguratione quod scriberet author, in toto suo volumine non habuit.

Ferdinando IVto Austriaco contra Domum Austriacam

Cuius invictissimos maiores contumeliosissime perstringit. Pag. quippe 127. et 129. vehementer Johannem Banffium et Simonem episcopum Zagrabiensem commendat, quod a parte Ferdinandi Imi stare noluerint. Imo pag. 128. banos suae gentis acerbe satis reprehendit, „quod nimis sedulam in tuendis Ferdinandi Austriaci partibus (sunt eius verba) navaverint operam”.

Pag. 149. Maximilianum IIum Austriacum iurium ac libertatum gentis Hungaricae praevaricatorem, pag. 150. bonorum in Sclavonia iniquum possessorem vocat, qui neque precibus universorum regnicolarum, neque lege adduci potuerit, ut iure saltem causam cognoscere permisisset. Pag. 149. Dobonem et Balassam, contra publicam datam fidem custodiae mancipasset. Nihilque eorum, quae in libertatibus suis esset, observasset. Pag. 151. eundem [2r] iniquum, immisericordem, iniustum, pag. 152. precario electum, multis invisum, iniurium plurimis proclamat.

Pag. 189. Ferdinandum IIum non nisi margine saltem nominat. De vero electione legitima, gubernatione felicissima, virtutibus ac rebus gestis, altissimum ubique silentium. Nisi quod pag. 207. eundem lascive notet, quod Thracibus leges, immunitates privilegiaque regni Illyrici, ac libertatibus nobilitatis atque iuribus penitus adversantia, in gravissimum perdendae sensim patriae turbinem, regnum universum involventiae et in omnem vitiorum patrandorum libertatem et licentiam deducentia pecunia concesserit. Paulo post vero statuum et ordinum precibus ac iustitia expugnatus, edito diplomate sancitaque lege statutis illis abolitis palinodiam ignominiose cantarit.

Similiter Ferdinandi III. moderni regis nomen pag. 212. perfunctorie saltem attingit: de ipsius vero electione, regimine, rebus gestis, meritis ac virtutibus, ne iris quidem toto in opere invenire licet, excepto quod pag. 237. lectori monstret eundem Ferdinandum nimia sua cunctatione, „maximarum in regno turbarum violentiarumque causam praebuisse”. Pag. 240. infelicem fuisse, parumque prospero succesu cum Racozio Transylvaniae principe bellum gessisse, pag. 242. contra antiquam regum Hungariae consuetudinem et legem peccasse, pag. 244. ob vitae salutisque conservatae, a Croatis in primis acceptum, universam hanc gentem amplissimis favoribus atque gratiis Ferdinandum hunc eiusdemque posteros locupletare debuisse. Illud vero factum esse nullibi legitur. Ergo quod quis nondum persolvit, illud adhuc utique debet, et sic consequenter tacite Ferdinandus IIItius cum suis posteris ingratitudinis labe rotatus. Quod quidem author iam antea pag. 11. clarius expressit, dum magno tracto suspirio, vehementer exclamat: „utinam etiam moderni reges, Alexandri Magni exemplo, inclytae gentis Sclavonicae viros ac heroas debitis eorum virtuti ac fidei honoribus prosequerentur”.

Quantum praetera author huic regum Austriacorum electioni tribuat, hinc iudicari facile poterit, quod pag. 185. Hungaris increpat quod olim (procul dubio, Ferdinandi I. et sequentibus temporibus, ut pagin. 127. et 128. videre est), „regiam authoritatem magistratuumque honores non ad publicum decus, sed ad privatum quaestum” revocarint: neque errorem hunc hactenus enormem correxerint, sed etiam num eundem foveant atque continuent; optatque valde, ut surdis fabulam non canat. Similiter pag. 5, 14, 17, 18, 19, 21, 44, 45, 50, 51, 52, 59, 68, 71, 73, 74, 80, 81, 82, 85, 91, 94, 97, et 112. ubique rebelliones et a suis regibus Illyricorum defectiones, longa serie narrat, imo laudat, classicumque addit pag. 151, 184. et 185, eosdem hortando, ut etiamnum „is ipse insit animus, ut eodem consilio constantiaque virium [2v] maiorum suorum insistentes vestigiis, armis uterentur”. Talis ille pacis et regni tranquillitatis ac propensio in inclytam domum Austriacam animi flosculos spargit.

Ferdinando IVto Alemanno contra Allemannos

Nam pag. 151. rebelle Sclavorum responsum Maximiliano datum, „maiores nempe suos armis quaesivisse et commeruisse bona et fere omnia propter fidem inconcusse servatam amisisse; nulla autem ab illo virtuti respondentia sensisse beneficia: iam ex reliquiis posteros non splendorem familiarum, sed vix vitam ipsam sustentare: sese non nisi cum vita atque anima bona sua amittere” cordatum vocat et optat, ut etiamnum is illis inesset animus, ut „dum pudenda Allemannorum permissione ac indulgentia proprii quaestus gratia, a sordidissima Thracum natione dominia Sclavorum ac eorum limites vellicantur, atque per vim et omne fas occupantur, eodem consilio, animo constantiaque virium, maiorum suorum insistentes vestigiis uterentur”. Coeterum Allemannos subinde petulanter pingit. Pag. 44. vocat gentem ambitiosam: maximis muneribus amicitiam et matrimonium a Cepimerio Illyricorum rege ementem, pag. 81. inveterato in Hungaros odio infectam, convitiis primo certantem et animum ponentem et paratam vinci, pag. 112. milites Allemannos vocat crudeles, pag. 107. cibo vinoque sepultos atque aleis intentos, pag. 184. perfidos, pag. 207. in nobilitatem Sclavonicam iniurios, pag. 209. avaros et maxima flagitia mortis poena digna, pecunia remittentes, pag. 209. et 232. negotia regni consueta cunctatione turpiter differentes, ac cancellarium Stephanum veneno necantes.

Ferdinando IVto regi Hungariae contra Hungaros

Pag. 27. exprobrat Hungaris, Sclavos Bosnam militari virtute Gothis eripuisse, Hungaros vero postea eandem provinciam, variante concordia et discordia obtinuisse. Pag. 40. Hungaros a maiorum suorum humanitate recessisse, qui Banatum Vaivodatui Transylvanico postponunt. Pag. 49. divum Stephanum regum Sclavos non virtute, sed multitudine militum ac coeca saltem fortuna vicisse. Pag. 50. Croatas Hungaris, Croatiam sibi vendicare volentibus, repulsam dedisse. Pag. 66, 101. et 140. Illyricos misericordia commotos, strenue pro Hungaris pugnantes, res ipsorum turbatas saepius restituisse. Pag. 83. plures Hungarorum recenset perfidias et in reges suos impietates, ac tandem hisce verbis concludit: „Sed quid plura? Plena Hungarorum historia est rebellibus, ut ausim dicere, nullum fere [3r] fuisse regem, qui in se refragatores non habuisset” etc. Pag. 57, 58. et 25. stylum Cancellariae Hungaricae castigat, atque mendaciis arguit, quod partes Illyricas Regno Hungariae subiectos esse contendat: cum tamen illas Hungari neque armis, neque vi unquam sibi vendicarint aut subiecerint. Pag. 105. et 150. cruentis prope lacrymis deplorat devolutionem partium Illyricarum Hungariae, testaturque „devolutionem illam summo Illyricorum infortunio” contigisse: imo Matthiae Corvini cunctationem illam pessime interpretatur, quod filium Joannem, licet spurium, non mature sibi sublegerit: omnibus enim inde malis, quacumque hactenus perpessi sunt Illyrii, aut deinceps patientur, illos liberare potuisset. Pag. 185. Hungaros olim „corpora atque animos laxasse, ut labante sensim disciplinae militaris atque religionis cura, quibus priores regnum stabiliverant, non aliud quam suis commodis atque avaritia studere, et omnia per otium et ignaviam transmittere, regiam authoritatem magistratuumque honores non ad publicum decus sed ad privatum quaestum revocare, denique rempublicam ex bona deterrimam reddidise videantur”. Atque ita quae antea maiorum armis invictis felicissime stetere, ea etiamnum diuturno otio squallida iacere author doleat et ingemiscat: „Utinam surdi fabulam non canamus!” Pag. 246. Transylvaniae principes solita perfidia contra caesarem tumultuari, pag. 249. Hungariae quosdam proceres contra Draskovitium, quondam Hungariae proregem invidia ductos, proditionem ac conspirationem meditatos esse, et ut rex in eorum aliquem palatinalis dignitatis authoritatem derivaret petiisse. Pag. 250. Hungaros „Illyricae gentis invidia laborare, ac imperandi libidine captos ac viscatos” esse.

Praetera ut author virtutem humilitatis sua scriptione mentiretur, quam nunquam reapse possedit, in primo statim sui libri limine gloria contemptum simulat, ut gradum atque viam nempe ad vanam illam ambitioni potius, quam eruditionis gloriam sibi sterneret. Nam et in fine Pröemii, ut et in suam coram Synodo Zagabriensi anno 1642. habita oratione sese humiliat, flectit atque fatetur se „imperiti comoedi instar, ignorantiam suam in hac scena prolusisse, eruditionemque nullam unquam agnovisse”, sed quemadmodum nullum simulatum diuturnum; nec asinus ille Aesopicus tam exacte exuvii leonis contegi potuerit, quin auriculas suas exerere longas: ita et hic noster Rattcaius (vel potius ρακοσ κακοσ) aliter longe in sua Dedicatoria epistola loquitur, lectorique ostendit, quantus vir Georgius ille Rattcaius sit: dum neminem sibi historiam scribendam praesumere debere doceat, quem non „aetas et longa rerum experientia erudiverunt”. Se vero talem esse, qui non tantum aetate et longo rerum usu, verum etiam assidua lectione improboque eruditionem studio sibi tantam comparaverit, [3v] ut munditie[s] scriptionis suae (sunt eius verba pag. 20.) tandem in apricum venire, historiam tam arduam, tam eruditam, tam perplexam et vetustate iugi maiorum otio pene collapsam scribere non dubitarit. Ac ne trivialis aut Mysorum ultimus historicus videatur, monstrat lectori pag. 212, quam familiariter augustissimus imperator Ferdinandus IIItius ipsius conversatione usus sit: haec enim leguntur verba: „Hoc sane augustissimi Ferdinandi IIItii dum nobiscum (nos ponit) in conclavi, mira dignatione, se eo sermonem conferret, aureum fluxit elogium” etc. Mirum! Imperatorem pugillare suum, in quo nomina electorum inserta leguntur, non (ut pag. 237) ipsi communicasse.

Sed dum author in suo pergit instituto et delicatulam illam bestiolam, Philautiam scilicet, magno studio et fervore prosequitur ac venatur, tandem captus oculis, ipse suis se tricis ridicule immiscet ac implicat, nec quorsum se vertat, aut unde emergat, amplius recordatur. Nam ut solitam gloriolam captaret, atque lectori (qui forsan haec omnia ignorasset) suam authoritatem atque existimationem fideliter communicaret, memorabile illud ac lepidum satis pag. 261. recenset. Se nempe a Nicolao prorege, reliquis viris opibus et ingenio potentibus, ad componendum negotium Vallachicum, „non sine fructu” subrogatum Miculicii loco fuisse. Sed paulo post sequitur: „nihil tamen effectum” esse. Et sic parturiere montes et bonus noster Rattcaius non sine fructu nihil praestitit.

Coeterum ut suos quoque Rattcaianos extolleret, exactiusque depingeret, subinde hominibus ipsorum elegantes titulos, splendida epitheta addidit. Ex gratia pag. 134. Paulum Rattcaium (qui propter scortum victima factus est) virum manu consilioque promptum: virum praestantissimum, ex Istvanfio tamen solo, cuius testimonium pag. 22, 25, 133. et 143. author ipse suspectum reddit. Johannem Rattcaium pag. 179. ob virtutem commendat in pugnando, clementiam in pacendo. Sigismundum Rattcaium pag. 195. clarum imperialis exercitus ductorem proclamat. Petrum Rattcaium pag. 200, quem an aula caesaris Matthiae a cubiculis chariorem, an posterior Carlostadianae turmae praefectum feliciorem dixeris, author in ambiguo relinquit. Georgium Rattcaium pag. 246. hostes sub Erffordia non sine laude repellentem, suos illaesos, detonantibus licet undique qua machinis, qua minoribus sclopetis adversariis, in castra reducentem. Iterum pag. 257. Georgium Rattcaium in comitiis Posoniensibus oratorem regni decretum. Hoc unum admiratione non caret, unde huic magno et strenuo belli duci, qui non tantum aetate ac longo rerum usu, verum etiam assidua lectione et immprobo studio, experientiam atque eruditionem tantam (ut superius monstratum) sibi compararit, lepus in sinum illapsus sit, ut fugam potius pro-regi Nicolao pag. 267. et 271. proposuerit ac suaserit. Cum tamen virtute eiusdem pro-regis nobilissima tunc parta fuerit victoria.

[4r] ne quid tandem splendoris aut gloriae illustrissimae familiae Rattkaianae desit, etiam foeminas Rattkaianas prudentia, pietate, virtute ac forma conspicuas pag. 187. et 247. commemorat. Haec autem maiorum suorum exempla non eum in finem huc a me adducuntur, ut ea in dubium vocare, aut quidquam eis detrahere vellem: minime gentium. Sed saltem auriculas authori ut monstrarem, ac quam pericolosum, ineptum ac suspectum sit, non nisi a suis publice laudari ac depraedicari ostenderem. Prudentiae igitur longe maioris ac modestiae fuisset, si aliis hanc reliquisset Spartam.

Praeterea licet satis copiose in ipso statim Dedicationis principio „prudentiam eleganti veritati innixam, primam esse historiae virtutem”; hoc etiam repetat in fine Prologi ac Pröemii, affirmetque syncere se summa quo potuerit veritate, quae princeps sit historiae virtus, historiam suam conscripsisse. Verum quam bene, quam candide, quam dextre haec omnia praestiterit, veritatisque patrocinatus sit, sequentia clarum facient. Dici vero vix potest, quam stultis et ambitiosis affectibus author luxuriet, ac in suo libro quaevis amarissimis sarcasmis, tumentibus bullis et ineptis antelogiis misere implicet, remque suam agat. Ego licet innumerus ineptiarum illarum numerus ibi inveniatur, exempla saltem ut darem, duodecim non plures extrahere volui contradictiones, quas mendacia non dicam, ne crudum et abominabile illud nomen lectorem offendat: reliquas vero ineptias aequo ac candido lectori committo.

Et prima quidem, in ipsa Dedicatoria et Pröemio occurrit αντιλογια, dum in Dedicatoria prima ad regem author cristas erigat, deque suo libro his ampullis Thrasonice gloriatur. „Coeterum ego, cum et aetate iam superiorem atque aliquem rerum usum adesse mihi intelligerem, nec inferiorem multo fortassis dignitati operis eruditionem” etc. Similiter in 2da [sc. epistola dedicatoria – B. S.] ad Comites Zrinios. „Quare cum liber iste meus et eruditionis quidpiam redolere videatur” etc. Sed in fine Pröemii aliter sese flectit et ex opposito „ignorantiam suam ac eruditionis” (quam nunquam agnoverit) „defectum” fatetur. Quomodo haec duo contraria simul stare poterint, iudicium penes aequum esto lectorem. Non absimile etiam huic illud videtur, quod tam in Dedicatoria prima ad regem, quam in fine Pröemii protestetur et excipiat, se librum suum non docendi gratia scripsisse, sed saltem ut narraret. Si Germanus esset author natione, facile hoc ipsi concederem, quod narrasset. Sed cum Latino idiomate scripserit, non video, quomodo haec inter [4v] sese cohaereant aut computationem admittant. Librum talem scribere qui quidem non docere, sed tamen „erudita lectione” (ut Dedicatoria habet) „mentem imbuere possit”.

Secunda deprehenditur in ipsa quoque Dedicatoria et reliquo eius libro. In Dedicatoria ad regem haec extant verba: „Cui demum aut piorum regum virtutes aemulandas, aut improborum vitia detestanda, repraesentare magis decebat, quam regi, sanctorum nepoti ac filio regis, pietate regna gubernantis et iustitia scelera vindicantis?” Si conferantur haec splendida elogia cum subsequentibus calumniis, quibus inclytam domum Austriacam commaculare tentavit, manifestissimam implicabunt contradictionem: hic enim rex nepos vocatur sanctorum: ibi regis maiores, iurium atque libertatum Hungaricarum praevaricatores iniusti, iniqui, immisericordes, multis invisi, iniurii plurimis, qui regiam authoritatem „non ad publicum decus, sed ex privato quorumdam quaestu consequuti sunt, ac rempublicam bonam deterrimam reddiderint”. Proinde banos suae gentis author acerbe satis reprehendit, quod „nimis sedulam in tuendis Ferdinandi Imi Austriaci partibus navaverint operam”. Hic rex filius appellatur regis pietate regna gubernantis et iustitia scelera vindicantis: ibi augustissimus avus ac parens petulantissime vellicantur: nempe quod „Thracibus leges, immunitates privilegiaque regni ac libertatibus nobilitatis atque iuribus penitus adversantia, inque omnium vitiorum patrandorum libertatem deducentia, ac in gravissimum perdendae sensim patriae, turbinem regnum universum involventia”, pecunia concesserit; praeterea nimia cunctatione, „maximarum in regno turbarum violentiarumque causam praebuerint”; ingrati quin etiam sint, nec unicuique suum tribuant. Prout haec omnia in limine statim harum animadversionum, cum de regibus Hungariae Austriacis agerem, abunde praemissa fuere.

Tertia in Prologo habetur. Ibi enim (ut et in aliis operis sui locis) continuo maiorum suorum supinam ignaviam et in scribendo negligentiam accusat, vehementerque dolet, quod nullus ipsorum repertus sit, qui res patrias literis mandasset, cum tamen paulo ante in fine Pröemii paucos authores sibi adfuisse, qui subsidium sibi tulerunt, scripserit. Rursum paulo post, in eodem Prologo palinodiam canere non dubitavit. Fatetur namque ibi, se quantum ex historiis et scripturarum familiarum reliquiis notitiam assequi potuerit, seriem atque vitam regum ac banorum contraxisse ac conscripsisse. Item pag. 11. haec habet: „Nos tamen, quantum apud alios historicos deprehendere licuit, eorum gesta et variantem fortunae successum [5r] narrare progrediemur.” Quod etiam repetit pag. 21, dum se res scitu necessarias ex probatissimis authoribus ac propria observatione desumpsisse referat. Et sic huic compilatori nulli, pauci et alii synonima esse videntur. At licet hanc ex authoribus usuram et adminiculum occultasset, tamen diligens et attentus lector illico deprehendere potuisset, authorem hunc omnia quaecumque in prioribus suis libris protulit, ex aliis (quos toties ignaviae ac negligentiae arguit) descripsisse: cum ubi illi taceant, ille ipse quoque sileat, utriculario instar tibiae, quae non nisi peregrino inflata äere, canit.

Quarta habetur pag. 5ta. Scribit enim ibi Philippum Macedonem pacem, quam summo desiderio, armis multis praestolatus fuerat, cum Illyriis fecisse. Cum tamen subsequenti pag 6ta recensuerit, quam haereditario et inveterato in Illyrios odio Philippus ipse laboraverit, ut Bardilis legatis qui (pag. 5ta) pacis redintegrandae causae, ad ipsum missi fuere, repulsam dederit, ut infecto negotio ad suos iterum reverti coacti fuerint. Unde ergo summum illud pacis desiderium?

Quinta continetur pag. 11. Narrat enim ibi Illyrios et innata generositate et potentia, quam sub Alexandro Magno consequuti fuerant, elatos, etiam Romanis terrorem incussisse. Sed veritatis consonum haud videtur Alexandrum Illyriis, qui patris olim domini erant, qui tam difficulter subiugari potuerunt, quorum potentia ac virtus Alexandro maxime suspecta: occasus e contra et subiugatio gratissima ac utilissima fuit (ut pag. 7. et sequentibus cernere est) tantam concessisse potentiam, ut vel in altum surgere, vel Romanis terrori esse potuerint. Imo si idem stat, quod author eadem pag. 11. annuit: „Illyrios morte Alexandri, imperio eiusdem liberatos fuisse” etc; necessario inde sequitur, eos prius captos, fractos et subiugatos fuisse, aliter imperio liberari non potuissent. Sed cum tota illa historia et Macedonum acta cum Illyriis, Illyricorumque cum Romanis, una cum diplomate Alexandri Magni (unius Glavinichii fide roboratum) fabellam oleant, ac sine authoritate recenseantur, eadem qua asseruntur, facilitate reiiciuntur.

Sexta numeratur pag. 13. Refert enim ibi Lucium Aemilium Romani ducem exercitus, Illyrium universum in potestate redegisse, profugiente Demetrio ad Philippum Alexandri patrem. Ergo Philippus Macedo ipsiusque filius Alexander tunc temporis, cum Romani universum Illyrium subiugarunt, adhuc vivis non excesserunt, alias Demetrius Philippi opem implorare non potuisset. In praecedentibus vero pagellis similiter author recenset, quod Philippus et filius universum Illyrium devicerint, et ad finem vitae usque obtinuerint: nullus tamen neque in hoc nostro authore, neque alio probato historico invenire licet, Romanis cum Philippo aut Alexandro unquam rem fuisse, aut signa eos contulisse: quod inter tam potentes, tam belli et gloriae cupidos [5v] hostes infallibiliter fieri debuisset. Ergo falsum est Demetrium ad Philippum Macedonem profugisse; aut Romanos, vivente Philippo, universum Illyrium occupasse.

Septima invenitur pag. 17ma. Ibi enim affirmat author Romanos Dalmatis, quos tam difficulter, tot cruentis victoriis sub potestatem redegerunt, tandem legibus libertateque sua vivere permisisse. Quod huic, qui Romanorum fastum dominandique libidinem ac reipublicae statum pentius novit, verosimile non videtur. Imprimis cum author illico subiungat, Illyris (inter quos etiam Dalmatas numerat) sub potestate Romanorum quievisse. Si quieverunt? Sane gratis praeter impellentem genium quieverunt. Author enim in toto suo opere, vix verbis exprimere potest, Illyricarum gentium animos generosos, bellicosos, libertatis cupidissimos, ac pacis et quietis impatientissimos: unde tot rebelliones, tot a suis dominis defectiones, tot clades, tot denique mala ibi numerat, ut tandem non nisi extreme, sub iugo pressi, in officio contineri potuerint. Hinc facile credendum, idem tunc Illyriis contigisse, quod olim Graecis, iuxta Pausanium in Achaicis. Cum enim Vespasianus Graecos, patrio more seditione laborantes, coercuisset, annuo vectigali imposito Romanis eos parere iussit, quod diceret libertate uti iam Graecos didicisse. Hinc certe gravi suspicione non caret, quod paulo post Caecilius Metellus Dalmatis iterum bellum intulerit. Non enim verosimile videtur (ut author, qui in plurimis fallit, fingit) illud triumphandi saltem libidine nihil ipsis delinquentibus factum fuisse.

Octava profertur pag. 54, 57. et 131. Contendit enim his in locis author vehementer „Illyricas provincias Regno Hungariae nullo modo subiectas dici posse ac debere”, sed saltem coronae Hungariae. Hinc postquam limites et situm quorumdam Sclavoniae locorum longa serie recensuisset, via tandem pag. 25. excandescens, sequentia scommata in Codicem legum Hungariae evomere non dubitavit. Ex quibus perspicue intelligi potest, „quam falsus nulloque nixus fundamento legum Hungariae codicis catalogus sit, qui tres tantum primos Sclavoniae attribuit comitatus” etc. Fatetur quidem author tam pag. 54, quam in Oratione pro Divo Ladislao, a[nno] 1641. Zagrabiae recitata, sororem Divi Ladislai Illyricas provincias fratri Ladislao Hungariae regi per testamentum legasse; affirmat quin etiam pag. 57. Sedem Apostolicam, ad quam Dalmatiae atque Croatiae ius (authoris opinione) spectabat, Ladislaum illis perpetuo iure donasse provinciis. Hoc tamen negare videtur pag. 58, eas non vi atque armis, nec regno Hungariae, sed saltem eiusdem coronae subiectas fuisse. Sed pag. 105, dum author de Vladislai regis cum Joanne Corvino Spurio transactione agit, mutat hanc sententiam, et talia profert verba: „Nec Johannes Corvinus Matthiae filius, et paternis meritis et propriae naturae qualitatibus et plurimum amicorum fretus auxilio, ultimum inter corrivales locum obtineret: ad eas tandem cum illo Vladislaus Bohemiae et in praesenti Hungariae delectus rex (quod illegitima ei [6r] genitura, quo minus regni gubernacula teneret, obstare videretur) devenit conditiones pacis, necessarias potius quam honestas, ut concessa nimirum ei, et de manu tradita ultra Dravum flumen Illyrici ditione, usque ad Bosniae ac Dalmatiae limites et oram Adriatici maris, absoluta prorsus et regia teneret potestate: ita tamen, ut si absque liberis, sicuti summo cum nostro infortunio evenit, decederet, omnia ad regnum Hungariae revolverentur.” Et sic author contra institutum suum, provincias illas non ad coronam saltem, sed ipsum regnum Hungariae devolutas esse gratis fateri coactus fuit.

Nonam vertiginem author monstrat pag. 27. Ibi enim circa finem paginae, ut Hungarorum res deprimeret, Sclavorum vero extolleret, sequentia leguntur verba. „Eam regionem (nempe Bosnam) Sclavi Gothis expulsis occupaverant, sed variante concordia ac discordia (taliter qualiter scilicet volebat dicere) Hungaris cesserat”. Pag. vero 36. ex Simacato et Porphyrogenito, antiquissimis scriptoribus probat Gothos cum Avaribus Sclavos fuisse habitos. „Deletis enim Romanorum praesidiis, inquit, sub Heraclio, Phocae successore, per Avares, qui Simacato eorum temporum scriptore, Constantinoque Porphyrogenito testibus, cum Gotthis Sclavi sunt habiti” etc. Hoc ergo stante, infallibiliter sequeretur Sclavos suam propriam gentem expulisse, quod absurdum.

Decima colligitur pag. 46, narrat enim ibi viduam Vidi potentis inter Pannones principis regis Pannoniae auxilio adiutam magna vi militum regnum Szeislai adeo occulte ingressam esse, ut nemine, ac nemine penitus vel observante, vel obstante ipsum Szeislaum regem in agro forte secure venantem cinxerit, captivumque abduxerit. Sed cum nullum huius authenticum historiae testem adducere potuerit, fides interim penes ipsum authorem esto. Vim tamen magnam militum adeo tacite, adeo occulte in regnum alienum introduci, regemque capere potuisse, nemine subditorum vel observante, vel resistente, credat Judaeus Apella. Coeterum tota illa historia de Radoslai patris fuga et Szeislai filii impietate, prout ab ipso dictatur authore, anilem potius fabulam reddere videntur.

Undecima monstratur pag. 219, ubi author acerbe satis Johannem Baptistam Verum, Venetorum historicum castigat, quod Lyburniam Croatiam dicat et dixerit. Cum tamen Paulus Jovius Croatiam describat ab Austro ad Alpes Julias usque ad Lyburniae oram sese extendentem. Hinc author (Jovii saltem fretus authoritate, quem tamen pag. 26. utpote rerum Croaticarum minus penitum, ipse reiicit) concludit: „Si usque ad Lyburniam etc. ergo Lyburnia Croatia dici neutiquam potest, sed Croatiae saltem contermina erit”. At recordari obliviosus [6v] hic author debuisset propriae suae interpretationis, pag. 30. de illis voculis usque ad factae. Ibi enim, cum de Sancti Pauli longo in Illyrium itinere Epistula ad Romanos dicat, Sanctum Paulum saltem usque ad Illyrium pervenisse ipse docet auctor, voculas illas 'usque ad Illyrium' non eo accipiendas sensu, ut terminos saltem Illyrii attigisse dicatur; sed quod vere ipsum Illyrium pertransiens, Evangelio praedicato Christi, eosdem populos Christianos effecerit, omnino dicendum est. Et sic, turpe est doctori cum culpa redarguit ipsum.

Tandem duodecima pag. 252. accedit, et ne quid rabiei aut impudentiae deesset authori, ruit postremo etiam canis rabidi instar, qui obvios quosque virulentis suis dentibus laedit, in medicum Draskovitii insontem, virum integerrimae famae, cuius operam et fidelitatem Draskovitius non tantum in illa suprema valetudine Ovarini, verum etiam multis retro annis frequenter expertus est: hunc in musaeolo suo, tanquam in ridulo, inter chartas quietissime sedentem ac nihil prorso mali suspicantem, petulanti, imo pestilenti suo calamo lacessere, famamque et existimationem eius publice conspurcare impudentissimus scurra non erubuit. Sic enim eadem pagina de morte Draskovitii loquitur: „Fuere ea tempestate, qua animam coelitibus inseruit, complures, qui eum lentis ac mortiferis medici, cuius opera utebatur, potionibus, aemulorum invidia pernecatum esse putarent, quod id ipsum ante crebrius quaerula voce, ac deinde terna indice comminatione medico facta, morientem significasse ferunt.” Paulo ante, pag. nempe 251, immemor author sui, retulit „Draskovitium in supremam valetudinem Ovarini incidisse”. Si hoc verum est, prout est, quomodo ergo medicus, qui tunc temporis Ovarini non fuit, sed tertio demum a decubitu die, maligna febri maiores iam vires sumente, eo Posonio vocatus, potiones illas lentas et mortiferos propinare potuit? imo quid opus erat illis? Si valetudo, in quam Draskovitius Ovarini incidit, suprema fuit? Venenum enim iam iam morituris vix dari puto. Sed ut mendacium mendacio fulciret, incautisque subdole imponeret, addidit causam, quare hoc factum fuerit, nempe „aemulorum invidia”. Quales ille aemulos subintellexerit, verbis illico exprimere consultum ipsi visum non fuit. Suffecit autem eum pag. 257. Paulum Palffium nominasse, tunc iudicem curiae ac supremi huius officii candidatum, qui tandem etiam in demortui Draskovitii locum (livescente licet authore eiusque sociis) electus ac subrogatus fuit. Plures si habuisset, plures utique nominasset. Cum illos pag. 234. productos candidatos hic subintelligere neque voluerit, neque potuerit. Fuit quidem Draskovitius ille tantae prudentiae tantaeque humanitatis ac modestiae [7r] vir, ut ab omnibus aeque diligeretur et suspiceretur, neminemque habuerit aemulum, qui amplissimam huius officii dignitatem, ad quam magno suo merito, invitus licet, pertractus fuit, ipsi vel invideret, vel non votivis congratulationibus faustam, iucundam ac perennem esse voluerit. Quidquid author solita sua mentiendi libidine stimulatus pag. 250. contra Hungariae proceres iniuriose fingat.

Negabit author quippe procul dubio se Paulum Palffium ibi tacite intellexisse, aut tetigisse, sed cum nullum alium aemulum, qui in officio Draskovitium subsequutus sit, nominarit, neque nominare potuerit, alium utique notare nullum voluit. Praeterea si quis consuetum authoris stylum paulo attentius considerat, quo variis pleonasmis ac splendidis epithetis vilissimos homunciones posteritati commendat, haud difficulter deprehendet; ipsum Pauli Palffii (contra suum suorumque asseclarum vota electi) amicum non fuisse. Nam pag. 257. haec saltem de Palffio legitur perissologia: „Paucis interiectis diebus palatinus Paulus comes Palffius in demortui Draskovitii locum electus subrogatur: nec aliud quidpiam calamo dignum historico ibi actum.” En quam frigide, quam nude, quam ieiune gloriosam illam solemnem Palffii electionem ac inaugurationem recenseat! Quasi aliud nihil in illis tam arduis, tam illustribus, tam (praeter morem gentis) prolixis comitiis actitatum, quam pulicum forte saltus ponderati, aut aliis tempus nugis tritum fuisset. Sed cur author illi, quem iurium et libertatum regni constantissimum defensorem ac protectorem, polypragmonum vel factionum et in patriam coniurationum acerrimum hostem novit, aeque patrocinari voluerit, ipse sciverit.

Quo, magis autem lectorem falleret et suis colorem calumniis adpingeret, pergit Momus Draskovitium iamiam moriturum idipsum crebrius quaerula voce et deinde terna indice comminatione medico facta significasse. Ingens sane et incredibilis mentiendi protervia! In principio Dedicationis et fine Pröemii lectori fucum facere voluit, affirmando se suam „summa qua fieri potuit veritate” historiam conscripsisse. Sed uah! quam bene, quam candide, quam vere illud ipsum praestiterit, praesens putidissimum palude Lernaea inscite haustum figmentum abunde docere potest. Satis enim calumniatori haud fuit facinus illud immane, impium et non nisi morte piandum audivisse, nisi auditum credidisset, creditum scripsisset, ac scriptum toti mundo sub specie veritatis vendidisset. Cum tamen, si tanto veritatis amore flagrasset, totius facti certitudinem longe melius, securius et aequius, ex ipsa illustrissime vidua posterisque Draskovitianis, noctes atque dies dulcissimo suo [7v] marito et genitori indefesso studio adstantibus ac inservientibus, addiscere ac intelligere potuisset. Hisce ne calumniis, anilibus fabellis et offuciis volumen suum implere, ac rem tam gravem, tam impiam, tam enormem, quorundam saltem malevolorum innixam putare toti mundo literario, pro vera et facta obtrudere, famamque et existimationem honestissimi viri rodere non erubuit? Hoc ne theologicus candor suus ipsi dictavit? Siccine gloriosus in gente sua emergere voluit. Certe, si guttulam adhuc aequioris pectus cruoris continet, pudore malas suffundi necessum habebit: non enim sibi soli tantum, verum etiam illustri suae ecclesiae, venerabili capitulo, theologico ordini, imo propriae magnificae Rattkaianae familiae incompto, impudico ac in praestantissimos quosque iniurioso suo opere maculam inussit turpissimam. Sed suo lascivo ac satyrico ipsum relinquamus genio atque ingenio, corvum enim lavare instituti iam non est mei. Interim tamen eam ipsi (donec medicum illum legitime citaverit, accusaverit et secundum iura et consuetudinem huius inclyti regni convicerit) recinam cantilenam illam, quam Zoilus Johanni Baptistae Vero, Venetorum historico pag. 217. et 218. modulatus est. Libellum nempe Georgii Rattcaii de rebus Illyricis „adeo fastuosum atque arrogantem in extollendis Illyriis, procacem in omnium nationum iuris deprimendis et contemnendis, impudentem in mendaciis consarcinandis, inurbanum atque rusticum in gravissimos heroes ac praeclarissimos milites acerbe garrientem esse, ut profecto modestum ac eruditum lectorem, prima sui lectione, et taedio afficiat, et odio inficiat. Effrontis namque hominis est veteribus nova iungere mendacia, et veritati quodammodo bellum indixisse.” Georgium Rattcaium historicum quidem dici et audiri cupere, sed adeo historicae veritatis ac modestiae limites excessisse (quae duo genium velut eius oculi sunt), ut gravissimam historico nomini maculam notamque inusserit, et omnes de eo historici repetundarum, iure optime postulare deberent. Aut eadem ipsius propria adiiciam verba, quibus Opmerum historicum Batavum pag. 20. castigavit: „Etenim, inquit, si quampiam vel umbratilem suorum proiectorum adiecisset causam, aequiori prorsus animo prudens lector tantam tolleraret calumniam, at nulla penitus apposita ratione solida, ob quam id dixisse videri potuisset, tam petulantes tamen ac modesto scriptori (qualis historicus omnis esse deberet) indignos effutire voces, petulantissimi omnis genus ac pectoris est indicium.”

Sed stat illa ipsa ab authore pag. 211. prolata sententia, nempe nos „ad nocendum potentes esse omnes, ad benefaciendum paucos”. [8r] Cuius egregium specimen author in hac sua rhapsodia cumulatissime exhibere voluit, dum coeco ductus zelo seu turpi potius proritatus scelere, paucos ibi quosdam evehere, plurimos vero, imo integras nobilissimas ac gloriosas familias et nationes palato suo minus aptas deprimere, dehonestare et pudendis ac sordidis suis calami sputis commaculare lubitum fuit. Neque tamen credendum, hominem hunc versipellem, tanta arrogantiae et maledicentiae lue infectum eos, quos tantis hactenus vivos encomiis extulit, etiam imposterum coelo nubilo et post funera, simili constantique favore prosequuturum. Exemplo sit Thomas Miculicius, olim personalis praesentiae regiae, quem pag. 201, dum adhuc in vivis esset, eum ob patris Georgii praeclarissima merita, quam etiam ob propriam insignem iurisprudentia scientiam, qua Thomas pollebat, vehementer commendavit; ipso vero mortuo, folium vertit, eundemque pag. 238. hominem invidum, ambitiosum, ingratum, vafrum, miris politiae artibus versutium, bis anathematizatum et factiosum, ac tandem pag. 257. patriae hostem nominavit. Scimus quidem et mortuis nonnullis parcere feras, et a iacentibus equos, ursos, apros abstinere, nec ut fertur ipsos leones ac lupos, si una cum homine in humum prostrato, aliud animal sese offerat, hominem invadere. Sed Rattcaius noster, quavis bellua immanior (non tantum contra illud Lycurgi praeceptum, quo cautum erat hostium etiam cadavera nudare: verum ipsam naturae legem, quae in demortuorum viscera saevire horret) in illum, contra quem dum inter vivos adhuc esset, ne mutire quidem ausus fuisset, virus suum petulanter evomere non dubitavit. Scribunt physici et ipsa haec monstrat experientia, canes ac coetera animalia, quae post cruentas clades cadaverum humanorum carnes degustant, tandem rabie corripi, et vivos postea ac obvios quosque aggredi atque laedere homines. Idem nostro huic contigit authori. Postquam enim quorundam manes impie violasset, famamque ipsorum Theonino suo dente nefarie discerpsisset, tandem in rabiem adductus, omni posito pudore, gloriosissimos etiam ac de ipso ac gente sua meritissimos heroes infami crudelitate virulenter invadit, mordet ac lacerat. Sed cum mei instituti non sit iam aliorum suscipere causas, iisque patrocinari, missum haec omnia facio. Non deerit Erdödiis, Draskovitiis aliisque fortissimis gentis Illyricae pectoribus a Rattcaio impie sauciatis remedium, quo lascivientem eius linguae petulantiam retundant atque scelera digno proemio compensent.

Sed redeamus ad medicum (Rattcaii sententia) veneficum, unde digressi paulo sumus. Notant historiae Medium Alexandri parasitum, quod alios frequenter hortatus sit, ne metuerent quodvis crimen in quemvis intendere, hac scelerata addita ratione, ut maxime, [8v] inquit, laesus sanet vulnus, perpetuo tamen cicatricem tollere non poterit: imo quo foedius est crimen, hoc tenacius haeret apud multos criminis suspicio, vel in innocentissimum. Huius se Rattcaius parasiti docilem praestitit discipulum. Nam praeter solitam malitiam et animum in calumnias pronum, nihil pene habuit, quo tam anilia somnia et olidas fabulas operi suo insereret, hominemque insontem calumniaretur, oblitus doctrinae Ecclesiastici cap. 19: „Qui credit, inquit, cito, levis corde est.” Et paulo post: „Audisti verbum adversus proximum tuum, commoriatur in te, fidens, quoniam te non disrumpet. Sed a facie verbi parturit fatuus, tanquam gemitus partus infantis. Et sicut sagitta infixa femori carnis, sic verbum in corde stulti est”. Theologum se fingit author, sed ne scintillula theologicae virtutis in illo emicat: boni namque theologi non est innocentes criminari, laedere ac variis vitae et famae periculis exponere, aliter Sanctus Jacobus cap. 3. veram theologiam describit: „sapientia enim, inquit, theologica primum pudica est, deinde modesta, pacifica, tractabilis, plena misericordia et fructibus bonis, nescia diiudicationis, nescia simulationis”. Audivit author, ast audire non sufficit, examinandi accuratius fuissent delatores, inquirendum penitus in factum, considerandae circumstantiae, priusquam his nugis fidem adhibuisset. Turpe est enim viro gravi, literato, theologo, oratori, tales ineptias, omni carentis fundamento venari: facile enim decipitur, qui facile credit. Coeterum postquam audivit et credidit hoc portentum, ipsius officii fuisset, rem hanc non statim typis impudenter divulgare, sed tanquam gravem et exactioris examinis dignam, ad alios, quorum interest, solide deferre, testes nominare ac reliqua temerariae suspicionis indicia fideliter indicare. Quo theologico candore ac assiduo veritatis <…> efficisset:

10 ut veritas (cuius obsequentissimum clientem ubique se fingit) rei tam dubiae, intricatae ac pericolosae extorsa fuisset;

2do ut mors tanti principis, tam chari pignoris ac fidelissimi amici (medico legitime conficto) inulta haud transivisset;

3tio ut aemuli, quorum invidia, universa haec tragoedia initium et incrementum finemque consequuta, detecti ac producti, dignos huius sceleris poenas luissent;

4to: reliqui praeterea principes ac magnates, qui eiusdem hactenus medici opera usi sunt, cauti imposterum mercari et lentes ac mortiferas eius potiones tempestive vitare didicissent;

5to: digna medico parricidii poena afferto, reliquis medicis exemplo ac terrori fuisset, ne simile quid in alios nefando ausu tentare sibi praesumerent;

6to: Illustrissima quoque Domina Vidua et illustrissimae filiae, quae stupenda sedulitate atque vigilantia dulcissimi mariti ac genitoris [9r] lectulo assistentes ac sui ipsis manibus potiones illas (calumniatori mortiferas) reliquaque necessaria subministrantes, eiusdemque medici opera in hanc usque horam utentes, admonitae resipuissent, ne tanti criminis reum in suam suorumque perniciem, ac suavissimi quondam Domini Parentis ingens praeiudicium et dedecus, amore ac favore prosequi amplius perrexissent. Sed surdo fabulam narro et finem hisce animadversionibus impono: nam ut ipsi male audire ac maledicere facillimum ac promptissimum est, ita mihi male dicere, insuave, male vero audire, insolitum. Hoc unicum antagonistae adhuc suggerens, quo eques quidem Romanus Augusti Caesari, falso apud illum delatus, credulitatem nimiam exprobravit, inquiens: „Posthac Caesar, si inhonestos viros inquirere animus est, honestis utere viris.”

Ab uno Regnicola*




Hátra Kezdőlap Előre