IV. Ráttkay György levele Marcus Forstallnak (1663. május 7.)*

Admodum Reverende Pater, mihi observandissime, salutem et servitiorum meorum commendationem.

Acceptis a parte Vestra Admodum Reverenda diversis ingeniose praepositis quaestionibus, miratus sum eandem purissimo eruditionis propriae fonte relicto, morbidos ingenij mei rivos contestari; musica in hortu importuna raucatio, et ego qui tutis violenter spoliatus quotidiani panis cura fatigor, Gordianis me genealogiarum nodis explicandis involvam? Liberam amat historia mentem, conturbatus animus non est aptus ad exequendum munus suum. Ut tamen et Excellentissimi mei Patroni imperio et Paternitatis Vestrae desiderio pro modulo meo satisfaciam, festinanti literarum bajulo hoc velut ingressum viaticum accipiat. Respondebo porro ordine retrogrado, ut primo leniora perstringam, graviori quaestioni postremum reservem locum, quo tam praegnantem difficultatem tanto accuratius possim enucleare.

Et inprimis nullum alium, quod in historijs inveniam, Paulum banum fuisse suspicare possum, quam illum Clissiae comitem intra illa tempora, quod vero eundem Clissiae comitem nominaverim habeo ex ipso Bonfinio, cuius verba ibidem recito, et ex Joanne Tomco in vita B. Augustini episcopi Zagrabiensis, similiter quod ex <…> ut Paulus Mladino uti et tyrannus ille patriae suae descendat, colligitur ex versibus illis sepulchrali lapidi infrascriptis, et a me fol. 73. relatis, ita enim versus unus habet: „Flete Sclavi nobilem nepotem banorum”; ex Bosnensibus autem banis eum descendisse ponit Joannes Tomco, sed quibus et qua genealogiae serie, nec ad historiae rationem ponere pertinebat, nec modo inquirere iuvat. Illos etiam Bosnenses banos, Barich, Culinum, Tvartkum non fuisse eiusdem familiae nimis clare patet; cum cognomina diversa habeant; et cum duorum Tvartkotum seu Valeriorum habeatur mentio, distincti tamen et diversi sunt, [48] quamvis ambo fuerint reges, quod ipsa temporis distantia manifestum reddit. Nam prior Tvartkus cuius mentio fol. 51. habetur, a Samuele Bulgarorum rege comes magnus vocatus fuerat, dum postea ex bano rex Bosnae electus, posterior vero cognominatus est Jablonovich; ille Bosnae, hic Serviae rex; ille circa annum 1003, hic circa annum 1369.

Nunc descendamus ad nostros Zrinios, de quibus Paternitas Vestra quaerit a me, unde habeam eos olim dictos Subith, et cur posuerim eos primo cognominatos comites a Zrinio, ubi castrum adepti sunt, cum et antea in Ludovicis regis litera comites nominentur; ad quod respondeo me a Georgio Malenich viro docto et privilegiarum Zrinianae familiae gnaro id accepisse, qui se in archivio ex literalibus instrumentis id didicisse affirmabat, multasque huius familiae Subich haberi literas; quod porro primo dicti sunt comites adepto Zrinio, bene stat, cum eo licet et ante fuerint, nam qui ante dicebantur comites de Ostervicza, mutato dominio etiam familiae denominationem commutarunt, et dicti sunt comites a Zrinio, tunc autem primo dicti sunt cum castrum adepti sunt, itaque adepto novo diminio non simpliciter comites primo dicti, sed copulatione comites a Zrinio.

Restat postrema eaque caeteris praegnantior difficultas, utrum Paulus ille banus Gregorij a Zrinio pater fuerit idem ille, qui et Clissiae comes, quod quidem temporis ratio fundere videtur, cum nec in historijs, nec in literis privilegialibus alius reperiatur; sed contra illud obstare videtur, quod hic Clissiae comes Mladinus Latine dictus, nostro idiomate Mladenich sit cognominatus, et non Osterviczae, sed Almisi et Scardonae dominus fuerit, ut ex versibus fol. 73. relatio constat, ex nullo autem fundamento colligi potest Zrinios cum Mladenich aliquem contraxisse sanguinis gradum. Quod si tamen ob congruentiam temporis (cum non nisi 34 anni inter Mladinum seu Paulum Mladenich et Gregorium a Zrinio intercesserint) gradum reducere placet, illud argumentum quod Paternitas Vestra obijcit, quomodo nimirum dicerentur Comites a Zrinio qui essent comites Clissiae, hoc, inquam, argumentum facile solvitur dicendo, quod idem poterat esse comes de Zrinio perpetuus et comes Clissiae supremus, est enim in Dalmatia tractus integer seu ut nunc vocatus comitatus Clissiensis dictus, quod etiam annotatum inveniet in meo opere circa finem lib. primi fol. 27. ea ratione qua dominus ecellentissimus [49] modernus Banus dicitur comes a Zrinio hoc est perpetuus, et comes Zaladiensis hoc est supremus. Sed demum cum in nullis literis reperiat Zrinium aliquem comitem Clissiae vocatum, rursus difficultas reducendi gradum accurrit, nisi dicatur officium comitis supremi Clissiae in Paulo bano restasse. Inde pro elucidatione dicenda accurrunt mihi omnia interim sublimi iudicio ecellentissimi domini Bani et Paternitis Vestrae admodum Reverendae submittendo, ego opinione mea <…> genealogiae Paulum de Ostervicza banum patrem Gregorij collocandum censerem, aut certe ipsum Gregorium qui primus familiae denominationem Zrinianam dedit, et potius certitudine quam conjecturis utendum. Dabit interim veniam excellentimus comes et Paternitas Vra admodum reverenda si pro cuncto non satisfeci, si rivus tenuiter fluit, non est culpa rivi, sed alvei, qui angustijs constrictus latius decurrere praehibetur. Maneo interim

ad serviendum paratissimus.

 

Excellentissimo Comiti mea demissa defero obsequia, et me in veterem favoris et amoris affectum unice recommendo. Ad literas interpositorias nondum ullam accepi resolutionem ab episcopo, video parandum iter Viennam, diversam tamen eo pro recommendae ad dominum Nuntium.

Zagrabiae 7. Maij 1663.

[Georgiu]s Rattkay mpp




Hátra Kezdőlap Előre