V. Ráttkay György levele Marcus Forstallnak (Zágráb, 1663. május 15.)*

Admodum Reverende in Christo Pater, mihi Reverendissime.

Quod se Paternitas Vestra Admodum Reverenda in majores coniectam difficultates et scrupulos foribat quam ante fuerit, id ex alia causa accidisse non puto, quam ex non bene intellecta litera mea; et animadverto me non tam genealogiae Zrinianae hac mea praesenti scriptione deservire, quam prioris historicae scriptionis rationes reddere. Itaque ubi primum quaerit unde habeam Paulum banum fuisse cognominatum Mladenich, respondeo ut ante, ex Joanne Tomco, illum vero id habere ex versibus lapidi sepulchrali illius Mladenich tyranni inscriptis, nam cum tyrannis hic Mladinus fuerit, ut ex versu illo constat: Mladinus Magnificus qui Clissiae fuit Comes etc. Patruum vero habuisse Paulum banum Tomko referat, ipsum quoque Paulum Mladienich fuisse evidenter constat, cum cum patrui semper sunt eiusdem cognominis; et licet Tomko haud Paulum patrem huius tyranni dicat, id tamen per typographi errorem factum est, cum ex versu manifeste confer tyranni patrem Georgium fuisse, unde pro patre patruus poni et intelligit debet, tyrannus vero ille Mladenich cuius fuerit nominis nullibi reperio, ex quo etiam versu et deductione colligitur Paulum patruum Clissiae fuisse comitem, sicut Georgium patrem eiusdem sunt cognominis, eiusdem sunt etiam denominationis comites, quemadmodum Nicolaus et Petrus Zrinius, ut eiusdem sunt cognominis, ita eiusdem denominationis comites a Zrin. Ubi autem scribit Paternitas Vestra Paulum banum non esse confundendum cum Mladino bano, dico hanc non esse confusionem, nam et Paulus Mladenich patruus banus fuit, et postea nepos eius tyrannus Mladenich similiter banus, licet nomen eius ignoretur.

[52] nunquam inveniet in mea litera trannum Mladenich Paulum fuisse nominatum, sed omnino duos banos, tempore et nomine distinctos. Quod vero pag. 72. citet, ubi Paulus frater tyranni esse dicitur, nihil obstat, Georgius enim Mladenich ut fratrem habuit Paulum banum, ita duos habere potuit filios, tyannum unum, Paulum alterum. Haec clara prorsus difficultatum istarum explicatio meo judicio habetur, sed quae nihil ad genealogiam Zrinianam conferat, nec enim persuadere mihi possum Zrinios Mladienich aliquando cognominatos. Mitto genealogiam Tomconis, quam ipse de familia sua edidit, et licet eandem nullis literalibus privilegijs ac alijs authoritatibus fulciat, gravissimam tamen postea a quodam Dalmatiae episcopo edito libro regulatorio reprehensionem sustinuit, unde prorsus non est securum in vanis fundari conjecturis. Mitto etiam alium librum, in cuius fine habetur appendix Joannis Tomko de vita Beati Augustini episcopi Zagrabiensis, quem Paternitas Vestra a fol. 33. pervolvet acurate [!], in utroque inveniet pleraque quae a me scripta sunt. Adobservo utrumque mihi brevi librum remittj, libri enim <…> instar mihi sunt. Simul etiam excellentissimo meo patrono demissa defero obsequia, quem unice rogo ut se erga me priorem illum Zrinium et genium ostendat, quem aliquando exhibebat. Maneo Paternitatis Vestrae Admodum Reverendae

Zagrabiae 15. Maij 663.

Ad obsequia paratissimus

Georgius Rattkay mpp




Hátra Kezdőlap Előre