Legnevezetesebb helyek: Opp. Did. I., col. 413–4: Remedium erit concinnatio libelli, in quo omnium, quae sunt et cogitari possunt, vera instituta anatome, omnia revocentur ad vera sua genera et species; et quidem ita, ut quicquid de ulla re dicendum est, simul et semel de omnibus dicatur, de quibus dici possunt etc. – Ibid. col. 428: ut ex omnibus particularibus scientiis, una tandem universalis scientiarum scientia et ars artium, hoc est, Pansophia confiat. – Ibid. col. 438: Ex his ergo duobus, Natura et Scriptura, construendae erunt istae Pansophiae condendae normae, quarum ope omnia maxima minima, summa ima, prima ultima, visibilia invisibilia creata increata, in unam, veram, perfectam … Harmoniam seu potius Panarmoniam redigantur.