A galindiai asszonylázadás története Guagnini [= Rerum Polonicarum tomi tres… Alexandro Guagnino… authore. Frankfurt 1584. Bp. Egyetemi Könyvtár Ga 2990.] összeállításának Galindia regio c. fejezetében (II. 113-114): „ … Galindia… tam populosa fuit, ut… populus… locum non haberet. Unde praepositi regionis obstetricibus seuere mandarunt, vt nullam foeminei sexus, post partum prolem, hac luce frui permitterent, quam rem cum minus obseruatam animaduerterent, mamillas foeminis ne amplius prolem educarent, amputarunt quod facinus mulieribus summae tristitiae, et miseriae causa fuit. Erat autem in illa regione mulier quaedam authoritate, nomine et potentia clara, quae pro prophetissa habebatur: oracula enim interrogantibus dabat. Huic cum mulieres calamitates suas exposuerunt… convocatis omnibus proceribus… Galindiae, monuit eos, vt Christianis bellum, sine vllo armorum genere… inferrent, hanc enim voluntatem deorum esse serio affirmabat. . , iuuenes senesque valida manu inermes in Polonorum, et Massouiorum Christianorum prouincias, cum impetu excurrunt… Christiani. .. bene armati Galindos assecutos, maxima cruentaque strage profligant… regionem… eorum… armis et igne euertunt, reliquias tam matronarum, ancillarum, et iuuenum, in captiuitatem abducunt.”