Hasonloképen egy Petrus Campanus… = Uo. (6.11. 928): „Fuit Petrus Vinea civis Campanus, obscuro natus loco, caeterum doctrina atque eloquentia, quantum aetas illa tulit, apprime insignis; quem ob eam rem Federic. Secundus adeo dilexit; ut archanorum suorum omnium participem feceret, ac penes se omnium rerum moderatorem haberet. Caeterum, per invidiam, quae in aula et oritur et nutrimenta habet, atque virtutis perpetua est insectatrix, Federico in suspitionem adductus, tanquam cum pontifice sentiret /quo cum Federicus bellum gerebat/ luminibus est privatus, cuius rei impatiens, atque ob id in furorem conversus, in sancto Miniato, quod Ethruriae oppidum est, sibi ipsi manum conscivit.”