Ugyanis a dolog komoly... – „Scilicet res aspera est, sed vos non timetis eam. Imo vero maxime; sed inertia et mollitia animi, alius alium exspectantes, cunctamini, videlicet Diis immortalibus confisi, qui hanc Rempublicam saepe in maximis periculis servavere. Non votis, neque suspiriis muliebribus auxilia Deorum parantur: vigilando, agendo, bene consulendo, prospere omnia cedunt; obi socordiae te atque igna viae tradideris, nequicquam Deos implores; irati infestique sunt.”