Harcokban nem annyira... – „In omni praelio non tam multitudo et virtus indocta, sed ars et exercitium solent praestare victoriam; nulla enim alia re videmus Populum Romanum sibi orbem subjecisse terrarum, nisi armorum exercitio, disciplina castrorum, usuque militiae. Quid enim adversus Gallorum multitudinem paucitas Romanorum valuisset? quid adversus Germanorum proceritatem brevitas potuisset audere? Hispanos quidem non tantum numero, sed etiam viribus corporis nostris praestitisse manifestum est. Afrorum dolis atque divitiis semper impares fuimus. Graecorum artibus prudentiaque nos vinci nemo unquam dubitavit; sed adversus omnia profuit tyronem solertem eligere, jus (ut ita dixerim) armorum docere, disciplinam quotidiano exercitio roborare, quaecumque enim evenire in acie atque in praeliis solent, omnia in campestri meditatione pernoscere, tenere, indesides vindicare. Scientia enim rei bellicae nutrit audaciam; nemo facere metuit, quod se bene didicisse confidit. Et enim in certamine bellorum exercitata paucitas ad victoriam promptior est; rudis et indocta multitudo exposita est semper ad caedem. Si quis igitur pugna publica superare barbaros cupit, ut Divinitatis nutu, dispositione Imperatoris invicti reparentur ex tyronibus legiones, votis omnibus petat. Intra breve enim temporis spatium juniores diligenter electi, et exercitati quotidie, non solum mane, sed etiam post meridiem, omni armorum disciplina vel arte bellandi vereses illos milites, qui orbem terrarum integrum subegerunt, facile coaequabunt. Nec enim moveatur Caesaream Tuam Majestatem, quod olim consuetudo sit mutata quae viguit, sed hujus provisionis et felicitatis est perennitas Tua, ut pro salute Reipublicae et nova excogitet, et antiqua restituat. Omne opus difficile videtur antequam tentas. Ceterum si exercitati et prudentes viri delectui apponantur, celeriter manus bellis apta poterit aggregari, et diligenter institui, quidvis enim efficit solertia, neque longitudo aetatis, aut annorum numerus ad artem bellicam tradet, sed continua exercitationis meditatio. Post quanta volveris stipendia inexercitatus miles semper erit tyro. Nunquam credo potuisse dubitari aptiorem armis rusticam plebem, quae sub dio et labore nutritur, solis patiens, umbrae negligens, balnearum nescia, deliciarum ignara, simplicis animi, parvo contenta, duratis ad omnem laborum tolerantiam membris, cui gestare ferrum, fossam ducere, onus ferre, consuetudo de rure est; et nescio etiam quomodo minus timet mortem, qui minus deliciarum novit in vita.
Nunc qui aetate miles eligi conveniat, exploremus.
Equidem si antiqua consuetudo servanda est, incipientem pubertatem ad delectum cogendam nullus ignorat; non enim tantum celerius, sed etiam perfectius imbibuntur, quae discuntur a pueris. Deinde militaris alacritas, saltus et cursus ante tentandus est, quam corpus aetate pigrescat; velocitas enim est, quae percepto exercitio strenuum efficit bellatorem; adolescentes legendi sunt sicut ait Sallustius. Nam primum juventus simul ac belli patiens erat, in castris per laboris usum militiam discebat; melius enim est, ut exercitatus juvenis causetur aetatem nondum advenisse pugnandi, quam doleat praeteriisse. Neque enim parva aut levis ars videtur armorum esse; sive equitem, sive peditem sagittarium velis imbuere; sive scutatum armaturae numeros, omnesque gestus docere, ne locum deserat, ne ordines turbet; ut missile destinato ictu, magnis viribus jaciat, ut fossam ducere, sudes scienter figere norit, tractare scutum et obliquis ictibus venientia tela deflectere, plagam prudenter vitare, audacter inferre. Huic taliter instituto tyroni pugnare adversum quoslibet hostes in acie formido non erit, sed voluptas. Sed qui delectum acturus est, vehementer advertat, ut ex vultu, ex oculis, ex omni conformatione membrorum eos eligat, qui implere valeant officium bellatoris. Namque non tantum in hominibus, sed etiam in equis et canibus virtus multis declaratur indiciis. Sit ergo adolescens martio operi deputandus, vigilantibus oculis, cervice erecta, lato pectore, humeris musculosis, valentibus digitis, longioribus brachiis, ventre modicus, exilior cruribus, suris et pedibus non superflua carne distentis, sed nervorum duritia collectis. Cum haec signa in tyrone deprehenderis, proceritatem non magnopere desideres; utilius est enim fortes milites esse, quam grandes. Sequitur, ut cujus artis tyrones vel eligendi vel penitus respuendi sunt, indagemus. Piscatores, aucupes, dulciarios, linteones, omnesque qui aliquid tractasse videntur ad Gynaecea pertinens, longe arbitror pellendos esse a castris. Fabros ferrarios, carpentarios, macellarios, et cervorum aprorumque venatores convenit assumere in societatem militiae.
Et hoc est, in quo totius salus militiae et reipublicae vertitur ut tyrones non tantum corporibus, sed etiam animis praestantissimi eligantur. Vires regni et Romani nominis fundamentum in prima delectorum examinatione consistunt. Nec leve putetur hoc officium, aut passim, aut quibuscunque mandandum, quod apud veteres inter tam varia genera virtutum in Sertorio praecipue constat esse laudatum. Juventus enim, cui defensio provinciarum, cui committenda bellorum fortuna est, et genere, si copia suppetat, et moribus debet excellere; honestas enim idoneum reddet militem. Verecundia, dum prohibet fugere, facit esse victorem. Quid enim prodest, si exerceatur ignavus? si pluribus stipendiis mereatur in castris? Nunquam exercitus profecit tempore belli, cuius in probandis tyronibus claudicavit elector. Et quantum usu et experimentis cognovimus, hinc tot ab hostibus ubique illatae sunt clades, dum longa pax militem negligentius incuriosiusque legit; dum honestiores quique civilia sectantur officia; dum possessoribus addicti tyrones per gratiam aut dissimulationem probantur, tales sciantur armis, quales domini habere fastidiunt. A magnis ergo viris magna diligentia idoneos convenit eligi juniores. Sed hujus rei usum dissimulatio longae securitatis abolevit. Primi Lacedaemonii experimenta pugnarum, de eventibus colligendo rem militarem, quam virtute sola vel certe felicitate creditur contineri: ad disciplinae peritiaeque studia revocarunt, ac magistros armorum juventutem suam, usum varietatemque pugnandi praeceperunt edocere. O viros summa admiratione laudandos, qui eam artem praecipue voluerunt, sine qua aliae artes esse non possunt. Horum sequentes instituta Romani, martii operis praecepta et usu retinuerunt, et literis prodiderunt. Quantum in praeliis Lacedaemoniorum disciplina profuerit (ut omittam caeteros) Xanthippi declaratur exemplo, qui Atilium Regulum Romanumque exercitum, saepe victorem cum Carthaginiensibus, non virtute, sed artis fere solo auxilio, prostratis exercitibus, cepit ac domuit unoque congressu triumphans, bellum omne confecit. Necminus Hannibal, petiturus Italiam, Lacedaemonium doctorem quaesivit armorum, cujus monitis tot consules, tantasque legiones, inferior numero ac viribus, interemit.
Ergo qui desiderat pacem, praeparet bellum, qui victoriam cupit, milites imbuat diligenter, qui secundos optat eventus, dimicet arte, non casu. Nemo provocare, nemo audet offendere, qui intelligit superiorem fore si pugnet. Tempore hyemis sub tegulis ac scandulis, quae si deessent, certe cannis, ulva et culmo et portus tegebantur ad equites, et quaedam veluti basilicae ad pedites, in quibus tempestate vel ventis aere turbato sub tecto armis erudiebantur exercitus; caeteris autem hybernis diebus, si nives pluviaeque cessarunt, exerceri cogebantur in campo, ne intermissa consvetudine, animi militum debilitarentur et corpora; sylvam caedere, portare onera, transilire fossas, natare in mari sive flumine, pleno gradu ambulare vel currere etiam armatos cum sarcinis suis frequentissime convenit, ut quotidiani laboris usu in pace, difficilis non videatur in bello. Sive ergo legio fuerit, sive auxilia, exerceantur assidue. Nam quemadmodum bene exercitatus miles praelium cupit, ita formidat indoctus. Postremo sciendum est, in pugna usum amplius prodesse, quam vires; nam si doctrina cesset armorum, nihil paganus distat a milite.”