Ha valaki az újoncok... – „In delectu atque exercitatione tyronum si quis diligens existere velit, ad antiquam virtutis imitationem facile corroborare poterit exercitum; neque enim degeneravit in hominibus martius calor, nec effoetae sunt terrae, quae Lacedaemonios, quae Athenienses, quae Marsos progenuere, sed longa securitas pacis homines partim ad delectationem otii, partim ad civilia traduxit officia. Ita cura rei militaris primo negligentius agi, postea dissimulari, ad postremum olim in oblivionem perducta cognoscitur. Nec aliquis hoc superiore aetate accidisse miretur, cum post primum Punicum bellum viginti quatuor circuli et quod excurrit, annorum pax ita Romanos illos ubique victores, otio et armorum desvetudine enervavit, ut secundo bello Punico Hannibali pares esse non possent. Tot itaque ducibus, tot consulibus, tot exercitibus amissis, tum demumque ad victoriam pervenerunt, cum usum exercitiumque militare perdiscere potuerint. Semper ergo legendi et exercendi sunt iuniores; vilius enim constat erudire armis suorum, quam alienos mercede conducere.”